Benedizioni del sacerdote novello

Pagina inserita il 29 settembre 2009 | 5035 letture | Categoria: Preghiere sacerdotali | Parole chiave: , | Stampa questa pagina

Formulæ Benedictionum

 

Sacerdoti:

 

Resúscitet in te Dóminus grátiam Spíritus Sancti quam per mánuum impositiónem accepísti, ut sis dignus mínister Christi et fidélis dispensátor misteriórum Dei sis sal Christi numquam infatuándum et incérna ardens in domo Dei memor sit Dóminus omnis sacrifícii tui, et holocaústum tuum pinque fiat. Tríbuat tibi Dóminus longitúdinem diérum et finálem grátiam, ut possis bonum certámen certáre et cursum tuum felíciter consummáre, adjuvánte Dómino nostro Jesu Christo, qui vivit et regnat cum Deo Patre in unitáte Spíritus Sancti Deus, per ómnia sǽcula sæculórum. Amen.

 

Clerico:

 

Effúndat super te Dóminus Spíritum sapiéntiæ et intelléctus, consílii, sciéntiæ, fortitúdinis, pietátis ac timóris Dómini, ut evádas sacérdos secúndum cor Dei. Adímpleat Deus petitiónes tuas et omne consílium tuum confírmet, ac omni benedictióne cœlésti ac terréstri benedícat te Deus Pater et Fílius et Spíritus Sanctus.

 

Regulari vel Moniali:

 

Deprecatiónes tuas admíttat Dóminus ad sacrárium exauditiónis suæ, ut possis gloriári in cruce Dómini nostri Jesu Christi, per quem tibi mundus crucifíxus est et tu mundo, et cui fidéliter desérvis, ipse sit tibi merces tua, qui vivit regnat cum Deo Patre in unitáte Spíritus Sancti Deus, per ómnia sǽcula sæculórum. Amen.

 

Patri vel Matri:

 

Accipe Pater (Mater) benedictiónem a fílio, qui tibi sit báculus in senectúte tua, benedícat te Deus benedictiónibus cœli et terræ, ímpleat omnes petitiónes tuas, det tibi ómnia secúndum cor tuum, confírmet omne consílium tuum. Largiátur tibi de abscóndito thesaúro suo, plenitúdinem omnis grátiæ et longitúdinem vitæ tuæ; cum autem defécerit virtus tua non derelínquat te Dóminus, sed tríbuat tibi finálem grátiam meque in ætérnæ claritátis gaúdio fáciat te vidére, qui vivit et regnat in sǽcula sæculórum. Amen.

 

Fratri vel Sorori:

 

Accipe frater (soror) benedictiónem a fratre tuo, quam Deus ratam hábeat in conspéctu suo (reliqua si sit adolescens, ut infra pro adolescente; si virgo, ut pro virgine.)

 

Adolescenti:

 

Omnipoténtia ætérni Dei Patris consérvet te, Fílii Dei sapiéntia erúdiat te, et Spíritus Sancti cáritas inflámmet te, ut crescas sapiéntia et ætáte, ac grátia apud Deum et hómines. Sis báculus in senectúte tuórum paréntum, et vídeas bona Jerúsalem ómnibus diébus vitæ tuæ, ac omni benedictióne cœlésti ac terréstri benedícat te Deus, Pater et Fílius et Spíritus Sanctus.

 

Virgini:

 

Tríbuat tibi Dóminus de abscóndito thesaúro suo grátiam, ut sis virgo sápiens, et una de número prudéntum. Effúndat super te Spíritum pietátis, castitátis ac timóris sui, ut sponso cœlésti complacére, et ad thálamum eius admitti mereáris, qui vivit et regnat in sǽcula sæculórum. Amen.

 

Benedictio communis:

 

Omni benedictióne cœlésti et terréstri, benedícat te omnípotens Deus, Pater et Fílius et Spíritus Sanctus. Amen.

 

Benedictio generalis: in casu innumerabilis populi ambas manus extendendo dicit:

 

Pax Dómini nostri Jesu Christi, et virtus sanctíssimæ passiónis, et signum sanctæ crucis, et intégritas beatíssimæ Maríæ Vírginis, intercessiónes ómnium Sanctórum et suffrágia electórum Dei sint in vobis, ut inimícos vestros visíbiles et invisíbiles, máxime in hora mortis superáre valeátis, et omni benedictióne cœlésti et terréstri benedícat vos omnípotens Deus, Pater et Fílius et Spíritus Sanctus.

 

Per impositiónem (extensiónem*) mánuum meárum sacerdotálium, et per intercessiónem beátæ Maríæ semper Vírginis, et Sancti (Sanctæ), et ómnium Sanctórum; Benedíctio Dei Omnipoténtis, Patris, et Fílii, et Spíritus Sancti, descéndat super te (vos) et máneat semper Amen.

 

* “Extensiónem” is used for anyone tonsured or for consecrated nuns.

 

fonte: CTN Greg


Commenti non abilitati.